VITRUVIUS. LIB. I.
66
Crassitudinem autem muri 93 ita faciendam censeo,
uti armati homines, supra obviam venientes, alius alium
sine impeditione præterire possint. Quum in crassitudine -
ejus perpetuæ taleæe oleaginea94 ustulatae quam
creberrime instruantur, uti utræeque muri frontes inter
se, quemadmodum fibulis, his taleis colligatae aeternam
habeant firmitatem. Namque ei materiæe nec tempestas,
nec aries 95, nec vetustas potest nocere, sed ea et in
terra obruta et in aqua collocata permanet sine vitis
utilis sempiterno. Itaque non solum in muro, sed etiam
in substructionibus, quique parietes murali crassitudine -
erunt faciendi, hac ratione religati non cito vitiabuntur. -
Intervalla autem turrium ita sunt facienda, ut ne
longius sit alia ab alia sagittæ missione9é; uti si qua
oppugnetur, tum a turribus quae erunt dextra ac sinistra, -
scorpionibus reliquisque telorum missionibus
hostes rejiciantur. Etiam contra inferiora turrium dividendus -
est murus97 intervallis tam magnis quam erunt
turres; ut itinera sint interioribus partibus turrium contignata; -
neque ea ferro fixa. Hostis enim si quam partem -
muri occupaverit, qui repugnabunt, rescindent; et
si celeriter administraverint, non patientur reliquas
partes turrium murique hostem penetrare, nisi se voluerit -
præecipitare.
Turres itaque rotundæe aut polygoniae sunt faciendae:
quadratas enim machinae celerius dissipant, quod angulos -
arietes tundendo frangunt : in rotundationibus 9e