VITRUVIUS. LIB: I.
64
quatuor millibus passuum progressi ab oppido vetere,
habitant in salubri loco.
V. De fundamentis murorum et turrium.
Quum ergo his rationibus erit salubritatis in moenibus -
collocandis explicatio87, regionesque electae fuerint
fructibus ad alendam civitatem copiosae, et viarum munitiones -
88, aut opportunitates fluminum, seu per portus -
marina subvectiones habuerint ad moenia comportationes -
expeditas, tunc turrium murorumque fundamenta -
sic sunt facienda, uti fodiantur (si queat inveniri
ad solidum 89, et in solido (quantum ex amplitudine
operis pro ratione videatur), crassitudine ampliore 9o
quam parietum qui supra terram sunt futuri, et ea impleantur -
quam solidissima structura.
Item turres sunt projiciendæ in exteriorem partem,
uti, quum ad murum hostis impetu velit appropinquare,
a turribus dextra ac sinistra, lateribus apertis 9', telis
vulneretur. Curandumque maxime videtur, ut non facilis -
sit aditus ad oppugnandum murum, sed ita circumdandum -
ad loca praecipitia, et excogitandum, uti portarum -
itinera non sint directa, sed scæeva 92 : namque
quum ita factum fuerit, tunc dextrum latus accedentibus, -
quod scuto non erit tectum, proximum erit muro.
Collocanda autem oppida sunt, non quadrata nec procurrentibus -
angulis, sed circuitionibus, uti hostis ex
pluribus locis conspiciatur. In quibus enim anguli procurrunt, -
difficiliter defenditur, quod angulus magis
hostem tueatur quam civem.