Volltext : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  I.
62
tione  videbuntur  esse  constituta  :  fossis  enim  ductis
aquæ  exitus  ad  litus,  et,  mari  tempestatibus  aucto,  in
paludes  redundantia  motionibus  concitatur,  amarisque
mixtionibus  non  patitur  bestiarum  palustrium  genera
ibi  nasci;  quaeque  de  superioribus  locis  natando  proxime
litus  pervenlunt  ,  inconsueta  salsitudine  necantur.
Exemplar  autem  hujus  rei  Gallicæ  paludes  33  possunt
esse,  quæ  circum  Altinum,  Ravennam,  Aquileiam  aliaque -
  quae  in  ejusmodi  locis  municipia  sunt  proxima  paludibus; -
  quod  his  regionibus  habent  incredibilem  salubritatem. -

Quibus  autem  insidentes  sunt  paludes,  et  non  habent -
  exitus  profluentes  neque  per  flumina,  neque  per
fossas,  uti  Pomptinæ  84,  stando  putrescunt,  et  humores
graves  et  pestilentes  in  his  locis  emittunt.  Item  in  Apulia -
  oppidum  Salapia  vetus,  quod  Diomedes  ab  Troja
rediens  constituit,  sive,  quemadmodum  nonnulli  scripserunt, -
  Elphias  Rhodius,  in  ejusmodi  locis  fuerat  collocatum; -
  ex  quo  incolae  quotannis  æegrotando  laborantes,
aliquando  pervenerunt  ad  M.  Hostilium,  ab  eoque  publice -
  petentes  impetraverunt,  uti  his  idoneum  locum  ad
mœnia  transferenda  conquireret  eligeretque.  Tunc  is
moratus  non  est,  sed  statim  rationibus  doctissime  quaesitis, -
  secundum  mare  mercatus  est  posséssionem  loco
salubri,  ab  senatuque  populoque  Romano  petiit,  ut  liceret -
  transferre  oppidum,  constituitque  mœnia,  et  areas
divisit,  nummoque  sestertio  85  singulis  municipibus  mancipio -
  dedit.  His  confectis  lacum  aperuit  86  in  mare,  et
portum  e  lacu  municipio  perfecit.  Itaque  nunc  Salapini
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer