Volltext : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  I.
58
cetera  principia  :  terrena,  cibi  plenitate;  aeria,  gravitate -
  cœli.
Sed  si  quis  voluerit  diligentius  hæec  sensu  percipère;
animadvertat  attendatque  naturas  avium,  et  piscium,
et  terrestrium  animalium,  et  ita  considerabit  discrimina
temperaturae.  Aliam  enim  mixtionem  habet  genus  avium,
aliam  piscium,  longe  aliam  terrestrium  natura.  Volucres
minus  habent  terreni  78,  minus  humoris,  caloris  temperate -
  et  aeris  multum  :  igitur  levioribus  principiis  compositæ -
  facilius  in  aerem  nituntur.  Aquatiles  autem
piscium  naturæ  79,  quod  temperatæe  sunt  a  calido,  plurimumque -
  ex  aere  et  terreno  sunt  compositæe,  sed  humoris -
  habent  oppido  quam  paulum,  quo  minus  habent
e  principiis  humoris  in  corpore,  facilius  in  humore  perdurant. -
  Itaque  quum  ad  terram  perducuntur,  animam
cum  aqua  relinquunt.  Item  terrestria,  quod  e  principiis
ab  aere  caloreque  sunt  temperata,  minusque  habent
terreni  plurimumque  humoris,  quod  abundant  humidae
partes,  non  diu  possunt  in  aqua  vitam  tueri.
Ergo  si  hæc  ita  videntur,  quemadmodum  proposuimus, -
  et  ex  iis  principiis  animalium  corpora  composita
sensu  percipimus,  et  exuberationibus  aut  defectionibus
ea  laborare  dissolvique  judicamus  :  non  dubitamus  quin
diligentius  quæri  oporteat,  uti  temperatissimas  cœli
regiones  eligamus,  quum  quaerenda  fuerit  in  moenium
collocationibus  salubritas.
Itaque  etiam  atque  etiam  veterum  revocandam  censeo -
  rationem.  Majores  enim  pecoribus  immolatis,  quae
pascebantur  in  iis  locis,  quibus  aut  oppida  aut  castra
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer