VITRUVIUS. LIB. I.
56
æstate non solum in pestilentibus locis, sed etiam in salubribus -
omnia corpora calore fiant imbecilla, et per
hiemem etiain qua sunt pestilentissimae regiones efficiantur -
salubres, ideo quod a refrigerationibus solidantur.
Non minus etiam quae a frigidis regionibus corpora traducuntur -
in calidas, non possunt durare, sed dissolvuntur. -
Quæ autem ex calidis locis, sub septentrionum regiones -
frigidas, non modo non laborant immutatione
loci valetudinibus, sed etiam confirmantur.
Quare cavendum esse videtur in monibus collocandis
ab iis regionibus, quae caloribus flatus ad corpora hominum -
possunt spargere. Namque ex principiis 77, quae
Græci groixeia appellant, ut omnia corpora sunt composita, -
id est ex calore, et humore, et terreno, et aere,
ita his mixtionibus naturali temperatura figurantur omnium -
animalium in mundo generatim qualitates.
Ergo in quibus corporibus quum exuberat e principiis
calor, tunc interficit dissolvitque cetera fervore. Hæec
autem vitia efficit fervidum ab certis partibus coelum
quum insidit in apertas venas plus quam patitur e mixtionibus -
naturali temperatura corpus. Item si humor
occupavit corporum venas, imparesque eas fecit, cetera
principia, ut a liquido corrupta, diluuntur, et dissolvuntur -
compositionis virtutes. Item e refrigerationibus
humoris, ventorum et aurarum, infunduntur vitia corporibus. -
Non minus aeris etiamque terreni in corpore
naturalis compositio, augendo aut minuendo, infirmat