VITRUVIUS. LIB. I.
52
nes sunt tres, e quibus una est defensionis, altera religionis, -
tertia opportunitatis. Defensionis, est murorum turriumque -
et portarum ratio ad hostium impetus perpetuo
repellendos excogitata. Religionis, deorum immortalium
fanorum aediumque sacrarum collocatio. Opportunitatis,
communium locorum ad usum publicum dispositio, uti
portus, fora, porticus, balnea, theatra, inambulationes, -
ceteraque quae iisdem rationibus in publicis designantur -
locis.
Hæc autem ita fieri debent, ut habeatur ratio firmitatis, -
utilitatis, venustatis. Firmitatis erit habita ratio
quum fuerit fundamentorum ad solidum depressio, et
ex quaque materia copiarum sine avaritia diligens electio.
Utilitatis autem, emendata et sine impeditione usus locorum -
dispositio, et ad regiones sui cujusque generis
apta et commoda distributio. Venustatis vero, quum
fuerit operis species grata et elegans, membrorumque
commensus justas habeat symmetriarum ratiocinationes.
IV. De electione locorum salubrium.
In ipsis vero moenibus ea erunt principia. Primum
electio loci saluberrimi. Is autem erit excelsus et non
nebulosus, non pruinosus, regionesque coli spectans
neque astuosas, neque frigidas, sed temperatas; deinde
si evitabitur palustris vicinitas. Quum enim aurae matutina -
cum sole oriente ad oppidum pervenient, et iis
ortæ nebulæ adjungentur, spiritusque bestiarum palustrium -
venenatos ?2 cum nebula mixtos 73 in habitato¬