VITRUVIUS. LIB, I.
50
temperatio. Haec ita observabitur, si primum architectus
ea non quæret, quae non poterunt inveniri, aut parari,
nisi magno. Namque non omnibus locis arenae fossitiae
nec camentorum, nec abietis, nec sapinorum66, nec
marmoris copia ést, sed aliud alio loco nascitur, quorum
comportationes difficiles sunt et sumptuosæe. Utendum
autem est, ubi non est arena fossitia, fluviatica aut marina -
lota 67. Inopiæ quoque abietis aut sapinorum vita¬8, -
populo, ulmo, pinu. Reliqua
buntur utendo cupressu
quoque his similia erunt explicanda.
Alter gradus erit distributionis, quum ad usum patrum -
familiarum, aut ad pecuniae copiai, aut ad elegantiæ -
dignitatem 69, ædificia aliter disponentur: namque -
aliter urbanas domos oportere constitui videtur,
aliter quibus ex possessionibus rusticis influunt fructus:
non idem fœneratoribus : aliter beatis et delicatis : potentibus -
vero, quorum cogitationibus respublica gubernatur, -
ad usum collocabuntur: et omnino faciendae
sunt aptæ omnibus personis ædificiorum distributiones.
III. De partibus et terminationibus architecturae.
Partes ipsius architecturæ sunt tres ?° : ædificatio,
gnomonice 7, machinatio. Adificatio autem divisa est
bipartito, e quibus una est moenium et communium operum -
in publicis locis collocatio; altera est privatorum
aedificiorum explicatio. Publicorum autem distributio¬