VITRUVIUS. LIB. I.
48
Ad consuetudinem autem decor sic exprimitur, cum
adificiis interioribus magnificis item vestibula convenientia -
et elegantia erunt facta. Si enim interiora perfectus -
habuerint elegantes 6*, aditus autem humiles et
inhonestos, non erunt cum decore. Item si Doricis epistyliis -
62 in coronis denticuli 63 sculpentur, aut in pulvinatis -
columnis et lonicis epistyliis exprimentur trigly.
phi64, translatis ex alia ratione proprietatibus in aliud
genus operis, offendetur aspectus, alius ante ordinis consuetudinibus -
institutis.
Naturalis autem decor sic erit, si primum omnibus
templis saluberrimae regiones, aquarumque fontes in his
locis idonei eligentur, in quibus fana constituantur:
deinde maxime Æsculapio, Saluti et eorum deorum,
quorum plurimi medicinis aegri curari videntur. Quum
enim ex pestilenti in salubrem locum corpora aegra
translata fuerint, et e fontibus salubribus aquarum usus
subministrabuntur, celerius convalescent. Ita efficietur.
uti ex natura loci majores, auctasque cum dignitate, divinitas -
excipiat opiniones. Item naturæ decor erit,
cubiculis et bibliothecis, ab oriente lumina capientur;
balneis et hibernaculis, ab occidente hiberno; pinacothecis -
et quibus certis luminibus opus est partibus, a
septentrione : quod ea cœli regio neque exclaratur neque -
obscuratur solis cursu, sed est certa et immutabilis
die perpetuo.
Distributio 65 autem est copiarum locique commoda
dispensatio, parcaque in operibus sumptus cum ratione