VITRUVIUS. LIB. V.
512
deinde insuper eam exæquationem pila quam magna
constituta fuerit, ibi struatur, aque quum erit exstructa,
relinquatur ne minus duo menses, ut siccescat; tunc
autem succidatur margo, qua sustinet arenam : ita arena
fluctibus subruta efficiet in mare pilae praecipitationem
Hac ratione quotiescumque opus fuerit, in aquam poterit'esse -
progressus.
Hoc autem munus naturale habent ea loca, quae
supra scripta sunt. In quibus autem locis pulvis non
nascitur, his rationibus erit faciendum, uti arcae duplices -
relatis tabulis et catenis colligatæ in eo loco, qui
finitus erit, constituantur, et inter destinas creta meronibus -
ex ulva palustri factis calcetur 132. Quum ita bene
calcatum, et quam densissime fuerit, tunc cochleis, rotis,
tympanis 133 collocatis, locus qui in ea septione finitus
fuerit, exinaniatur sicceturque, et ibi inter septiones fundamenta -
fodiantur. Si terrena erunt, usque ad solidum
crassiora quam qui murus supra futurus erit exinaniatur, -
sicceturque, et tunc structura ex cæmentis calce et
arena compleatur.
Sin autem mollis locus erit, palis ustulatis alneis aut
oleagineis aut robusteis configatur, et carbonibus compleatur, -
quemadmodum in theatrorum et muri fundationibus -
est scriptum. Deinde tunc quadrato saxo murus
ducatur juncturis quam longissimis, uti maxime medii
lapides coagmentis contineantur. Tunc qui locus erit
inter murum, ruderatione sive structura compleatur.
Ita erit, uti possit terris insuper ædificari.
His perfectis, navaliorum 134 ea erit ratio, ut constituantur -
spectantia maxime ad septentrionem : nam me¬