510
VITRUVIUS. LIB. V.
turresque ex utraque parte collocandae, ex quibus catena -
traduci per machinas possint.
Sin autem non naturalem locum neque idoneum ad
tuendas ab tempestatibus naves habuerimus, ita videtur
esse faciendum, uti si nullum flumen in his locis impedierit -
128, sed erit ex una parte statio 129, tunc ex altera
parte structuris sive aggeribus expediantur progressus,
et ita conformandae portuum conclusiones. Eae autem
structuræ, qua in aqua sunt futura, videntur sic esse
faciendæ, uti portetur pulvis a regionibus, quae sunt a
Cumis continuatæ ad promontorium Minervæ, isque
misceatur uti in mortario duo ad unum respondeant.
Deinde tunc in eo loco, qui definitus erit, arca stipitibus -
robusteis et catenis inclusae 130 in aquam demittendæ -
destinandæque firmiter; deinde inter eas ex transtillis -
inferior pars sub aqua exaequanda et purganda,
et caementis ex mortario materia mixta, quemadmodum
supra scriptum est, ibi congerendum, donicum compleatur -
structurae spatium, quod fuerit inter arcas. Sin
autem propter fluctus aut impetus aperti pelagi destinae
arcae non potuerint contineri, tunc ab ipsa terra sive crepidine -
pulvinus 131 quam firmissime struatur, isque pulvinus -
exaequata struatur planitie minus quam dimidiae
partis; reliquum, quod est proxime litus, proclinatum
latus habeat.
Deinde ad ipsam aquam et latera pulvino circiter sesquipedales -
margines struantur æquilibres ei planitiae,
qua supra scripta est. Tunc proclinatio ea impleatur
arena, et exæquetur cum margine et planitia pulvini;