VITRUVIUS. LIB. V.
508
ad planitiem: quà planities sit ne minus pedes duodecim.
Ita qui vestiti ambulaverint circum in marginibus non
impedientur ab unctis se exercentibus.
Haec autem porticus qugròs apud Graecos vocitatur 126
quod athletae per hiberna tempora in tectis stadiis exercentur. -
Proxime autem xystum et duplicem porticum
designentur hypæthræ ambulationes, quas Graci apaspouisas, -
nostri xysta appellant, in quas per hiemem
ex xysto sereno cœlo athletæe prodeuntes exercentur.
Faciunda autem xysta sic videntur, ut sint inter duas
porticus silvæ aut platanones, et in his perficiantur inter -
arbores ambulationes, ibique ex opere signino stationes. -
Post xystum autem stadium ita figuratum, ut possint -
hominum copia cum laxamento athletas certantes
spectare.
Quæ in mœnibus necessaria videbantur esse, ut apte
disponantur, perscripsi.
XII. De portubus et structuris in aqua faciendis.
De opportunitate autem portuum non est prætermittendum -
127, sed quibus rationibus tueantur naves in his
ab tempestatibus, explicandum. Hi autem naturaliter si
sint bene positi, habeantque acroteria sive promontoria
procurrentia, ex quibus introrsus curvaturae sive versuræ -
ex loci natura fuerint conformatae, maximas utilitates -
videntur habere. Circum enim porticus sive navalia -
sunt facienda, sive ex porticibus aditus ad emporia,