Full text: Tome premier (1)

VITRUVIUS. LIB. V. 
506 
lationis circuitionem, quod Graci vocant soy 118; ex 
quibus tres porticus simplices disponantur, quartaque 
quæ ad meridianas regiones est conversa, duplex; uti 
quum tempestates ventosa sunt, non possit aspergo in 
interiorem partem pervenire. 
Constituantur autem in tribus porticibus exedræ 119 
spatiosa, habentes sedes, in quibus philosophi, rheto- 
res, reliquique qui studiis delectantur sedentes disputare 
possint. In duplici autem porticu'collocentur haec mem¬ 
bra : ephebeum 12° in medio; hoc autem est exedra am 
plissima cum sedibus, quae tertia parte longior sit 
quam lata; sub dextro coryceum 121; deinde proxime 
conisterium *22 ; a conisterio in versura porticus frigida 
lavatio, quam Græci ooo vocitant; ad sinistram 
ephebei elæothesium 123; proxime autem elæothesium 
frigidarium 24, ab eoque iter in propnigeum 125 in ver¬ 
sura porticus; proxime autem introrsus e regione frigi 
darii collocetur concamerata sudatio, longitudine du¬ 
plex quam latitudine, quae habeat in versuris ex una 
parte laconicum, ad eumdem modum uti supra scriptum 
est compositum; ex adverso laconici caldam lavatio¬ 
nem. In palastra peristylia, quemadmodum supra seri¬ 
ptum est, ita debent esse perfecte distributa. 
Extra autem disponantur porticus tres, una ex peri¬ 
stylio exeuntibus, duæ dextra atque sinistra stadiatæe; 
ex quibus una qua spectaverit ad septentrionem, perfi¬ 
ciatur duplex, amplissima latitudine ; altera simplices, 
ita factae, uti in partibus, quae fuerint circa parietes, et 
qua erunt ad columnas, margines habeant uti semitas 
non minus pedum denum, mediumque excavatum, uti 
gradus bini sint in descensu a marginibus sesquipedem
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer