504
VITRUVIUS. LIB. V.
que camerae in caldariis si duplices factae fuerint, meliorem -
habebunt usum : non enim a vapore humor corrumpere -
poterit materiem contignationis, sed inter duas
cameras vagabitur.
Magnitudines autem balnearum videntur fieri pro copia -
hominum. Sint autem ita compositae: quanta longitudo -
fuerit 2, tertia dempta, latitudo sit præter scholam -
labri 113 et alvei : labrum 114 utique sub lumine
faciendum videtur, ne stantes circum suis umbris obscurent -
lucem. Scholas autem labrorum ita sieri oportet
spatiosas, ut, quum priores occupaverint loca, circumspectantes -
reliqui recte stare possint. Alvei autem latitudo -
115 inter parietem et pluteum ne minus sit pedes se
nos, ut gradus inferior inde auferat et pulvinus duos pedes.
Laconicum 116 sudationesque sunt conjungendae tepidario, -
eaeque quam latae fuerint, tantam altitudinem
habeant ad imam curvaturam hemisphaerii: mediumque
lumen in hemisphærio relinquatur, ex eoque clypeum
æneum catenis pendeat, per cujus reductiones et demis
siones perficietur sudationis temperatura; ipsumque ad
circinum fieri oportere videtur, ut aequaliter a medio
flammae vaporisque vis per curvaturae rotundationes pervagetur. -
XI. De palæstrarum ædificatione et xystis.
Nunc mihi videtur, tametsi non sint Italicae consuetudinis, -
palæstrarum æedificationes 117 tradere tamen explicate, -
et quemadmodum apud Graecos constituantur
monstrare. In palæestris peristylia quadrata sive oblonga
ita sunt facienda, uti duorum stadiorum habeant ambu¬