Volltext : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  V.
502
pocausto  communis  sit  usus  eorum  utrisque.  Ahena  supra
hypocaustum  tria  sunt  componenda  105,  unum  caldarium.
alterum  tepidarium,  tertium  frigidârium,  et  ita  collocanda -
  106,  uti  ex  tepidario  in  caldarium  quantum  aquae
caldae  exierit,  influat  de  frigidario  in  tepidariùm  ad
eumdem  modum:  testudinesque  alveorum  107  ex  communi
hypocausto  calefacientur.
Suspensuræ  caldariorum  ita  sunt  faciendæ,  uti  primum -
  sesquipedalibus  tegulis  solum  sternatur  inclinatum -
  ad  hypocaustum,  uti  pila  quum  mittatur  108,  non
possit  intro  resistere,  sed  rursus  redeat  ad  præfurnium;
ipsa  per  se  ita  flamma  facilius  pervagabitur  sub  suspensione -
  :  supraque  laterculis  bessalibus  pilæe  struantur  ita
dispositæ,  uti  bipedales  tegula  possint  supra  esse  collocatae. -
  Altitudinem  autem  pilae  habeant  pedum  duorum  109,
eaeque  struantur  argilla  cum  capillo  subacta  110,  supraque -
  collocentur  tegulae  bipedales,  quae  sustineant  pavimentum. -

Concamerationes  vero  si  ex  structura  factæ  fuerint,
erunt  utiliores;  sin  autem  contignationes  fuerint,  figlinum -
  opus  subjiciatur.  Sed  hoc  ita  erit  faciendum:  regulæ -
  ferreæ  aut  arcus  fiant,  eæque  uncinis  ferreis  ad
contignationem  suspendantur  quam  creberrimis;  eaeque
régulæ  sive  arcus  ita  disponantur,  ut  tegulæe  sine  marginibus -
  sedere  in  duabus  invehique  possint,  et  ita  totae
concamerationes  in  ferro  nitentes  sint  perfectae:  earumque -
  camerarum  superiora  coagmenta  ex  argilla  cum  capillo -
  subacta  liniantur.  Inferior  autem  pars,  quae  ad
pavimentum  spectat,  primum  testa  cum  calce  trullissetur, -
  deinde  opere  albario  sive  tectorio  1I1  poliatur.  Eae¬
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer