Volltext : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  V.
500
bus  enim  reliqui  omnes  faciliores  sunt  apparatus  quam
lignorum.  Sal  enim  facile  ante  importatur  :  frumenta
publice  privatimque  expeditius  congeruntur,  et  si  desint, -
  oleribus,  carne,  seu  leguminibus  defenditur:  aquae
fossuris  puteorum  et  de  cœlo  repentinis  tempestatibus
ex  tegulis  excipiuntur;  de  lignatione,  quae  maxime  necessaria -
  est  ad  cibum  excoquendum,  difficilis  et  molesta
est  apparatio,  quod  et  tarde  comportatur  et  plus  consumitur. -

In  ejusmodi  temporibus  tunc  eae  ambulationes  aperiuntur, -
  et  mensurae  tributim  singulis  capitibus  designantur. -
  Ita  duas  res  egregias  hypaethrae  ambulationes  praestant, -
  unam  in  pace  salubritatis,  alteram  in  bello
salutis.  Ergo  his  rationibus  ambulationum  explicationes
non  solum  post  scenam  theatri,  sed  etiam  omnium  deorum -
  templis  effectae,  magnas  civitatibus  praestare  poterunt -
  utilitates.
Quoniam  hæc  a  nobis  satis  videntur  esse  exposita,
nunc  insequentur  balnearum  dispositionum  demonstrationes. -

X.  De  balnearum  dispositionibus  et  partibus.
Primum  eligendus  locus  est  quam  calidissimus,  id  est
aversus  a  septentrione  et  aquilone.  Ipsa  autem  caldaria
tepidariaque  lumen  habeant  ab  occidente  hiberno;  sin
autem  natura  loci  impedierit,  utique  a  meridie,  quod
maxime  tempus  lavandi  a  meridiano  ad  vesperum  103  est
constitutum.  Et  item  est  animadvertendum,  uti  caldaria -
  muliebria  viriliaque  conjuncta  1°4  et  in  iisdem  regionibus -
  sint  collocata  :  sic  enim  efficietur,  ut  in  vasaria  ex  hy¬
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer