Full text : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  V.
498
ferens  ex  oculis  humorem  crassum,  aciem  tenuem  et
acutam  speciem  relinquit.  Præterea  quum  corpus  motionibus -
  in  ambulatione  calescat,  humores  ex  membris  aer
exugendo  imminuit  plenitates,  extenuatque  dissipando
quod  plus  inest,  quam  corpus  potest  sustinere.
Hoc  autem  ita  esse  ex  eo  licet  animadvertere,  quod
sub  tectis  quum  sint  aquarum  fontes  aut  etiam  sub  terra
palustris  abundantia,  ex  his  nullus  surgit  humor  nebulosus -
  1°2,  sed  in  apricis  hypæthrisque  locis,  quum  sol
oriens  vapore  tangit  mundum,  ex  humidis  et  abundantibus -
  excitat  humores,  et  etiam  conglobatos  in  altitudinem -
  tollit.  Ergo  si  ita  videtur,  uti  in  hypaethris  locis
ab  aere  humores  ex  corporibus  exugantur  molestiores,
quemadmodum  ex  terra  per  nebulas  videntur,  non  puto
dubium  esse,  quin  amplissimas  et  ornatissimas  sub  divo
hypæthrisque  collocari  oporteat  in  civitatibus  ambulationes. -

Eæ  autem  uti  sint  semper  siccæ  et  non  lutosæ,  sic  erit
faciendum.  Fodiantur  et  exinaniantur  quam  altissime,
ex  dextra  ac  sinistra  structiles  cloaca  fiant,  inque  earum
parietibus,  qui  ad  ambulationem  spectaverint,  tubuli
instruantur  inclinati  fastigio  in  cloacis.  His  perfectis
compleantur  ea  loca  carbonibus;  deinde  insuper  sabulone -
  ea  ambulationes  sternantur  et  exæquentur  :  ita
propter  carbonum  naturalem  raritatem  et  tubulorum  in
cloacas  instructionem  excipientur  aquarum  abundantiae,
et  ita  siccæ  et  sine  humore  perfectæ  fuerint  ambulationes. -

Præterea  in  his  operibus  thesauri  sunt  civitatibus  in
necessariis  rebus  a  majoribus  constituti  :  in  conclusioni-
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer