Volltext : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  V.
496
erunt  iisdem  rationibus,  quibus  in  aedibus  sacris  scripsi.
Aliam  enim  in  deorum  templis  debent  habere  gravitatem, -
  aliam  in  porticibus  et  ceteris  operibus  subtilitatem.
Itaque  si  Dorici  generis  erunt  columnæ,  dimetiantur
earum  altitudines  cum  capitulis  in  partes  quindecim
et  ex  eis  partibus  una  constituatur  et  fiat  modulus;  ad
cujus  moduli  rationem  omnis  operis  erit  explicatio;  et
in  imo  columnae  crassitudo  fiat  duorum  modulorum;
intercolumnium  quinque  et  moduli  dimidia  parte;  altitudo -
  columnae  præeter  capitulum  quatuordecim  modulorum; -
  capituli  altitudo  moduli  unius,  latitudo  modulorum -
  duorum  et  moduli  sextae  partis.  Ceteri  operis
modulationes,  uti  in  aedibus  sacris  in  libro  quarto
scriptum  est,  ita  perficiantur.
Sin  autem  lonicæ  columnæ  fient,  scapus  præeter  spiram -
  et  capitulum  in  octo  partes  et  dimidiam  dividatur,
et  ex  his  una  crassitudini  columnæ  detur;  spira  cum
plintho  dimidia  crassitudine  constituatur;  capituli  ratio
ita  fiat,  uti  in  tertio  libro  est  demonstratum.  Si  Corinthia -
  erit,  scapus  et  spira,  uti  in  lonica;  capitulum
autem,  quemadmodum  in  quarto  libro  est  scriptum,
ita  habeat  rationem;  stylobatisque  adjectio,  quae  fit  per
scamillos  impares,  ex  descriptione,  qua  supra  scripta
est  in  libro  tertio,  sumatur;  epistylia,  coronae,  ceteraque
omnia  ad  columnarum  rationem  ex  scriptis  voluminum
superiorum  explicentur.
Media  vero  spatia,  qua  erunt  sub  divo  inter  porticus,
adornanda  viridibus  videntur,  quod  hypaethrae  ambulationes -
  habent  magnam  salubritatem,  et  primum  oculorum, -
  quod  ex  viridibus  subtilis  et  extenuatus  aer  propter
motionem  corporis  influens  perlimat  speciem,  et  ita  au¬
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer