VITRUVIUS. LIB. I.
46
figura speciem ratae partis responsus : ut in hominis corpore -
e cubito, pede, palmo, digito ceterisque partibus
symmetria est eurythmia qualitas; sic et in operum
perfectionibus. Et primum in aedibus sacris, aut e columnarum -
crassitudinibus, aut e triglypho embates; in
balista autem e foramine, quod Graeci troy vocitant57; -
in navibus interscalmio, quod ij dicitur; -
item ceterorum operum e membris invenitur symmetriarum -
ratiocinatio.
Decor 58 autem est emendatus operis aspectus, probatis -
rebus compositi cum auctoritate. Is perficitur statione, -
qui Græce euariquòg dicitur, seu consuetudine
aut natura : statione, quum Jovi, Fulguri, et Cœlo, et
Soli, et Lunæ, ædificia sub divo hypæthraque constituuntur. -
Horum enim déorum et species et effectus in
aperto mundo atque lucenti præsentes videmus. Minervæ, -
et Marti, et Herculi 59 ædes Doricæ 6° fient : his
enim diis propter virtutem, sine deliciis adificia constitui -
decet. Veneri, Floræ, Proserpinae, fontium nymphis, -
Corinthio genere constitutæ, aptas videbuntur habere -
proprietates, quod his diis propter teneritatem
graciliora et florida, foliisque et volutis ornata opera
facta, augere videbuntur justum decorem. Junoni
Dianæ, Libero patri ceterisque diis qui eadem sunt si
militudine, si ædes lonica construentur, habita erit ratio
mediocritatis, quod et ab severo more Doricorum, et à
teneritate Corinthiorum, temperabitur earum institutio
proprietatis.