mirador : mirador

494
VITRUVIUS.  LIB.  V.
Græcorum  habeant  usus,  Latinæ  paribus  lateribus  trigonorum. -
  Ita  his  præscriptionibus  qui  voluerit  uti
emendatas  efficiet  theatrorum  perfectiones.
IX.  De  porticibus  post  scenam  et  ambulationibus.
Post  scenam  porticus  sunt  constituendæ  99,  uti  quum
imbres  repentini  ludos  interpellaverint,  habeat  populus,
quo  se  recipiat  ex  theatro,  choragiaque  laxamentum  habeant -
  ad  comparandum  :  uti  sunt  porticus  Pompeianae
itemque  Athenis  porticus  Eumenicæ,  Patrisque  Liberi
fanum,  et  exeuntibus  e  theatro  sinistra  parte  Odeum  100
quod  Themistocles  columnis  lapideis  disposuit,  naviumque -
  malis  et-antennis  e  spoliis  Persicis  pertexit;  idem
autem  etiam  incensum  Mithridatico  bello  rex  Ariobarzanes -
  restituit  :  Smyrnæ  Strategeum  ,  Trallibus  porticus
ex  utraque  parte  scena  supra  stadium  :  ceterisque  civitatibus, -
  quae  diligentiores  habuerunt  architectos,  circa
theatra  sunt  porticus  et  ambulationes.
Qua  videntur  ita  oportere  collocari,  uti  duplices  sint,
habeantque  exteriores  columnas  Doricas  cum  epistyliis -
  et  ornamentis  ex  ratione  modulationis  Doricae  perfectas. -
  Latitudines  autem  earum  ita  oportere  fieri  videntur, -
  uti  quanta  altitudine  columnae  fuerint  exteriores,
tantam  latitudinem  habeant  ab  inferiore  parte  columnarum -
  extremarum  ad  medias,  et  a  medianis  ad  parietes,
qui  circumcludunt  porticus  ambulationes  :  medianae
autem  columna  quinta  parte  altiores  °  sint  quam  extériores, -
  sed  aut  lonico  aut  Corinthio  genere  deformentur.
Columnarum  autem  proportiones  et  symmetriae  non
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer