VITRUVIUS. LIB. V.
490
prospectusque fenestris dispositos imitatione communium
ædificiorum rationibus; satyrica vero ornantur arboribus, -
speluncis, montibus, reliquisque agrestibus rebus
in topiorum speciem 91 deformatis.
VIII. De theatris Græcorum.
In Græcorum theatris non omnia iisdem rationibus
sunt facienda92; quod primum in ima circinatione, ut in
Latino trigonorum quatuor, in eo quadratorum trium
anguli circinationis lineam tangunt : et cujus quadrati
latus est proximum scenæ, præciditque curvaturam circinationis, -
ea regione designatur finitio proscenii; et ab
ea regione ad extremam circinationem curvaturæ parallelos -
linea designatur, in qua constituitur frons scenae :
per centrumque orchestræe 93 proscenii e regione parallelos -
linea describitur, et qua secat circinationis lineas
dextra ac sinistra in cornibus hemicycli, centra designantur -
94, et circino collocato in dextra, ab intervallo sinistro -
circumagatur circinatio ad proscenii dextram partem -
95 : item centro collocato in sinistro cornu, ab
intervallo dextro circumagatur ad proscenii sinistram
partem.
Ita a tribus centris hac descriptione ampliorem habent
orchestram Græci et scenam recessiorem, minoreque
latitudine pulpitum, quod appellant, ideo quòd
apud eos tragici et comici actores in scena peragunt, reliqui -
autem artifices suas per orchestram 96 præstant
actiones. Itaque ex eo scenici et thymelici Græce separatim -
nominantur 97. Ejus logei altitudo non minus debet
esse pedum decem, non plus duodecim. Gradationes