VITRUVIUS. LIB. V.
484
finiatur scenae frons 74, et ab eo loco per centrum parallelos -
linea ducatur, quae disjungat proscenii pulpitum ?
et orchestræe regionem.
Ita latius factum fuerit pulpitum quam Graecorum,
quod omnes artifices in scena dant operain : in orchestra
autem senatorum sunt sedibus loca designata : et éjus
pulpiti altitudo sit ne plus pedum quinque, uti qui in
orchestra sederint, spectare possint omnium agentium
gestus. Cunei spectaculorum in theatro ita dividantur,
uti anguli trigonorum 76, qui currunt circum curvaturam
circinationis, dirigant ascensus scalasque inter cuneos
ad primam praecinctionem. Supra autem alternis itineribus -
superiores cunei medii dirigantur.
Hi autem anguli, qui sunt in imo et dirigunt scalaria,
erunt numero septem, reliqui quinque scenae designabunt
compositionem ; et unus medius contra se valvas regias
habere debet 77 ; et qui erunt dextra ac sinistra hospitalium -
designabunt compositionem; extremi duo spectabunt -
itinera versurarum. Gradus spectaculorum, ubi
subsellia componantur 78, ne minus alti sint palmopede?9,
ne plus pede et digitis sex : latitudines eorum ne plus
pedes duos semis, ne minus pedes duo constituantur.
VII. De tecto porticus theatri.
Tectum porticus3°, quod futurum est in summa gradatione, -
quum scenae altitudine libratum perficiatur
ideo, quod vox crescens, aqualiter ad summas gradationes -
et tectum perveniet. Namque si non erit aequale,