VITRUVIUS. LIB. V.
182
sonare. Hoc vero licet animadvertere etiam à citharoedis,
qui-superiore tono quum volunt canere, advertunt se ad
scenæ valvas, et ita recipiunt ab earum auxilio consonantiam -
vocis. Quum autem ex solidis rebus theatra
constituuntur, id est ex structura cæementorum, lapide,
marmore, quae sonare non possunt, tunc ex his hac ratione -
sunt explicanda.
Sin autem quaeritur, in quo theatro ea sint facta, Romae
non possum ostendere; sed in Italiae regionibus et in pluribus -
Graecorum civitatibus: etiamque auctorem habemus -
L. Mummium, qui diruto theatro Corinthiorum
ejus ænea Romam deportavit, et de manubiis ad aedem
Lunæ dedicavit. Multi autem solertes architecti, qui in
oppidis non magnis theatra constituerunt, propter inopiam -
fictilibus doliis ita sonantibus electis, hac ratiocinatione -
compositis perfecerunt utilissimos effectus.
VI. De conformatione theatri facienda.
Ipsius autem theatri conformatio ? sic est facienda,
uti quam magna futura est perimetros imi 72, centro medio -
collocato circumagatur linea rotundationis, in eaque
quatuor scribantur trigona?3 paribus lateribus et intervallis, -
quae extremam lineam circinationis tangant: quibus -
etiam in duodecim signorum coelestium descriptione
astrologi, ex musica convenientia astrorum, ratiocinantur. -
Ex his trigonis cujus latus fuerit proximum scenae
ea regione, qua præcidit curvaturam circinationis, ibi