478
VITRUVIUS. LIB. V.
designetur, et in ea tredecim cellae duodecim aequalibus -
intervallis distantes confornicentur, uti ea echeab).
qua supra scripta sunt, ad neten hyperbolæon sonantia
in cellis, qua sunt in cornibus extremis, utraque parte
prima collocentur; secunda ab extremis diatessaron ad
neten diezeugmenon; tertia diatessaron ad paramesen;
quarta diatessaron ad neten synemmenon 68; quinta diatessaron -
ad mesen; sexta diatessaron ad hypaten meson;
in medio unum diatessaron ad hypaten hypaton.
Ita hac ratiocinatione vox ab scena uti ab centro profusa, -
se circumagens tactuque feriens singulorum vasorum -
cava69, excitaverit aucta claritate ex concentu convenientem -
sibi consonantiam. Sin autem amplior erit
magnitudo theatri, tunc altitudo dividatur in partes
quatuor; uti tres efficiantur regiones cellarum transversae
designatae, una harmoniae, altera chromatos, tertia diatoni: -
et ab imo quae erit prima, ea ex harmonia collocetur -
ita, uti in minore theatro supra scriptum est.
In mediana autem parte prima in extremis cornibus
ad chromaticen hyperbolæon habentia sonitum ponantur; -
in secundis ab his diatessaron ad chromaticen diezeugmenon; -
in tertiis diatessaron ad chromaticen synemmenon; -
in quartis diatessaron ad chromaticen meson; -
quintis diatessaron ad chromaticen hypaton; sextis