474
VITRUVIUS. LIB. V.
mese, nete synemmenon, paramese, nete diezeugmenon,
nete hyperbolaon. Mobiles autem sunt, qui in tetrachordo -
inter immotos dispositi, in generibus et locis
loca mutant : vocabula autem habent hæec : parhypate
liypaton, lichanos hypaton, parhypate meson, lichanos
meson, trite synemmenon, paranete synemmenon, trite
diezeugmenon, paranete diezeugmenon, trite hyperbolæon; -
paranete hyperbolæon.
Ei autem, qui moventur, recipiunt virtutes alias :
intervalla enim et distantias habent crescentes. Itaque
parhypate, qua in harmonia distat ab hypate diesi, in
chromate mutata habet hemitonium, in diatono quoque
hemitonium; qui lichanos in harmonia dicitur ab hypate
distat hemitonium, in chroma translatus progreditur
duo hemitonia, in diatono distat ab hypate tria hemitonia -
Ita decem sonitus propter translationes in generibus -
efficiunt triplicem modulationum varietatem.
Tetrachorda autem sunt quinque 62 : primum gravissimum, -
quod Græce dicitur varo; secundum medianum, -
quod appellatur ; tertium conjunctum, quod
svo dicitur; quartum disjunctum, quod yuévoy -
nominatur; quintum, quod est acutissimum, Græece
vepoov dicitur. Concentus, quos natura hominis
modulari potest, Graceque iai dicuntur, sunt
sex 63, diatessaron, diapente, diapason, diapason cum
diatessaron, diapason cum diapente, disdiapason.
Ideoque et à numero nomina receperunt; quod, quum
vox constiterit in una sonorum finitione ab eaque se
flectens mutaverit, et pervenerit in quartam termina¬