VITRUVIUS. LIB. V.
470
IV. De harmonia.
Harmonia autem est musica litteratura obscura et
difficilis 43, maxime quidem quibus Græcae littera non
sunt nota; quam si volumus explicare, necesse est etiam
Græcis verbis uti, quod nonnulla eorum Latinas non
habent appellationes. Itaque, ut potero, quam apertissime -
ex Aristoxeni scripturis 4 interpretabor, et ejus
diagramma45 subscribam finitionesque sonituum designabo, -
uti qui diligentius attenderit, facilius percipère
possit.
Vox enim duobus modis moveture: e quibus unus
habet effectus continuatos, alter distantes. Continuata
vox neque in finitionibus consistit, neque in loco ullo
efficitque terminationes non apparentes, intervalla autem -
media patentia 4; uti sermone quum dicimus sol,
lux, flos; nox48. Sic enim, nec unde incipit nec ubi
desinit, intelligitur, quod neque ex acuta facta gravis nec
ex gravi acuta apparet auribus. Per distantiam autem e
contrario : namque quum flectitur immutatione vox 49,
alias fit acuta, alias gravis; statuit se in alicujus sonitus
finitione, deinde in alterius, et id ultro citroque faciendo, -
inconstans apparet sensibus, uti in cantionibus -
quum flectentes vocem varietatem facimus modulationis. -
Itaque intervallis ea quum versatur, et unde
initium fecit, et ubi desiit, apparet in sonorum patentibus -
finitionibus : media autem carentia intervallis
obscurantur.
Genera vero modulationum sunt tria50: primum quod
Græci nominant apuovtav, secundum a, tertium