VITRUVIUS. LIB. V.
468
auditui. Ea movetur circulorum rotundationibus38 infinitis, -
uti si in stantem aquam 39 lapide immisso nascantur -
innumerabiles undarum circuli crescentes a centro
quam latissime possunt evagantes, nisi angustia loci interpellayerit, -
aut aliqua offensio, qua non patitur designationes -
earum undarum ad exitus pervenire. Itaque
quum interpellentur offensionibus, primae redundantes
insequentium disturbant designationes.
Eadem ratione vox ictu ad circinum efficit motiones.
Sed in aqua circuli planitia in latitudinem moventur;
vox et in latitudinem progreditur, et altitudinem gradatim -
scandit. Igitur ut in aqua undarum designationi
bus, ita in voce quum offensio nulla primam undam
interpellaverit 4°, non disturbat secundam, nec insequentes, -
sed omnes sine resonantia perveniunt ad imorum -
et summorum aures.
Ergo veteres architecti, natura vestigia persequuti,
indagationibus vocis scandentes theatrorum perfecerunt -
gradationes, et quaesiverunt per canonicam mathematicorum -
et musicam rationem, ut quæecumque vox
esset in scena, clarior et suavior ad spectatorum perveniret -
aures: uti enim organa in aneis laminis, aut corneis -
echeis, ad chordarum sonitus claritatem perficiuntur -
42; sic theatrorum, per harmonicen ad augendam
vocem, ratiocinationes ab antiquis sunt constitutae.