Volltext : Tome premier (1)

456
VITRUVIUS.  LIB.  V.
dum;  eorumque  ordinationes  institui,  uti  non  sint  quaerentibus -
  separatim  colligenda,  sed  e  corpore  uno,  et  in
singulis  voluminibus  generum  haberent  explicationes,
Itaque,  Caesar,  tertio  et  quarto  volumine  aedium  sacrarum -
  rationes  exposui;  hoc  libro  publicorum  locorum
expediam  dispositiones:  primumque  forum  uti  oporteat
constitui,  dicam,  quod  in  eo  et  publicarum  et  privatarum -
  rerum  rationes  per  magistratus  gubernantur.
.  De  foro  basilicisque.
Græci  in  quadrato4  amplissimis  et  duplicibus  porti.
cibus  fora  constituunt,  crebrisque  columnis,  et  lapideis
aut  marmoreis  epistyliis  adornants,  et  supra  ambulationes -
  in  contignationibus  faciunt.  Italiae  vero  urbibus  non
eadem  est  ratione  faciendum,  ideo  quod  a  majoribus
consuetudo  tradita,  est,  gladiatoria  munera  in  foro  dari
igitur  circum  spectacula  spatiosiora  intercolumnia
distribuantur,  circaque  in  porticibus  argentariae  tabernae
mæenianaque  superioribus  coaxationibus  collocenturé
qua  et  ad  usum  et  ad  vectigalia  publica  recte  erunt
disposita.  Magnitudines  autem  ad  copiam  hominum
oportet  fieri,  ne  parvum  spatium  sit  ad  usum,  aut  ne
propter  inopiam  populi  vastum  forum  videatur?.  Latitudo -
  autem  ita  finiatur,  uti  longitudo  in  tres  partes
quum  divisa  fuerit,  ex  his  duæe  partes  ei  denturs  :  ita
enim  oblonga  erit  ejus  formatio,  et  ad  spectaculorum
rationem  utilis  dispositio.
Columnae  superiores  quarta  parte  minores  9  quam  inferiores -
  sunt  constituendae,  propterea  quod  oneri  fe¬
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer