Volltext : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  I.
42
quod  pluribus  telis  disciplinarum  sunt  armati.  Hi  autem
inveniuntur  raro,  ut  aliquando  fuerunt  Aristarchus  Samius -
  38,  Philolaus  39,  et  Archytas  Tarentinus  4°,  Apollonius -
  Pergæus  41,  Eratosthenes  Cyrenæus  42,  Archimedes
et  Scopinas  ab  Syracusis43,  qui  multas  res  organicas  et
gnomonicas,  numero  naturalibusque  rationibus  inventas
atque  explicatas,  posteris  reliquerunt.
Quum  ergo  talia  ingenia  a  naturali  solertia,  non  passim -
  cunctis  gentibus,  sed  paucis  viris  habere  concedatur;
officium  vero  architecti  omnibus  eruditionibus  debeat
esse  exercitatum,  et  ratio  propter  amplitudinem  rei  permittat, -
  non  juxta  necessitatem  summas  44,  sed  etiam
mediocres  scientias  habere  disciplinarum  45,  peto,  Caesar, -
  et  a  te,  et  ab  his,  qui  mea  volumina  sunt  lecturi,
ut  si  quid  parum  ad  artis  grammaticae  regulam  fuerit
explicatum  4°,  ignoscatur.  Namque  non  uti  summus  philosophus, -
  nec  rhetor  disertus,  nec  grammaticus  summis
rationibus  artis  exercitatus,  sed  ut  architectus,  his  litteris -
  imbutus,  haec  nisus  sum  scribere.  De  artis  vero  potestate, -
  quaque  insunt  in  ea  ratiocinationes,  polliceor,
uti  spero,  his  voluminibus,  non  modo  aedificantibus,  sed
etiam  omnibus  sapientibus,  cum  maxima  auctoritate,
me  sine  dubio  præstaturum  47.
.  Ex  quibus  rebus  architectura  constet.
Architectura  autem  constat48  ex  ordinatione,  quae
Græce  ragis  dicitur,  et  ex  dispositione  (hanc  autem
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer