154
VITRUVIUS. LIB. V.
paucis et perlucidis sententiis explicentur, frequentia
multitudineque sermonis impediente, incertas legentium
efficient cogitationes. Itaque occultas nominationes commensusque -
e membris operum pronuntians, ut memoria -
tradantur, breviter exponam: sic enim expeditius
ea recipere poterunt mentes.
Non minus quum animadvertissem distentam occupationibus -
civitatem publicis et privatis negotiis, paucis
judicavi scribendum, uti angusto spatio vacuitatis ea
legentes breviter percipere possent. Etiamque Pythagoræe -
hisque qui ejus hæeresim fuerunt sequuti, placuit -
cubicis rationibus' praecepta in voluminibus scribère, -
constitueruntque cubum sexdecim et ducentorum
versuum 2, eosque non plus quam tres in una conscriptione -
oportere esse putaverunt.
Cubus autem est corpus ex sex lateribus aequali latitudine -
planitiarum perquadratum. Is quum est jactus,
quam in partem incubuit, dum est intactus, immotam
habet stabilitatem : uti sunt etiam tesseræ, quas in alveo -
ludentes jaciunt. Hanc autem similitudinem ex eo
sumpsisse videntur, quod is numerus versuum, uti cubus, -
in quemcunique sensum insederit, immotam efficiat -
ibi memoriae stabilitatem. Graeci quoque poetae comici -
interponentes e choro canticum, diviserunt spatia
fabularum: ita partes cubica ratione facien tes 3, intercapedinibus -
levant actorum pronuntiationes.
Quum ergo haec naturali modo sint a majoribus
observata, animoque advertam inusitatas et obscuras
multis res esse mihi scribendas, quo facilius ad sensus
legentium pervenire possint, brevibus voluminibus judicavi -
scribere : ita enim expedita erunt ad intelligen¬