VITRUVIUS. LIB. I.
40
Igitur in hac re Pythius errasse videtur, quod non
animadverterit ex duabus rebus singulas artes esse compositas, -
ex opere et ejus ratiocinatione; ex his autem
unum proprium esse eorum, qui singulis rebus sunt
exercitati, id est operis effectum; alterum commune
cum omnibus doctis, id est ratiocinationem: uti medicis
et musicis et de venarum rhythmo et de pedum motu 35.
At si vulnus mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit, -
non accedet musicus, sed id opus proprium erit
medici. Item in organo non medicus, sed musicus modulabitur, -
ut aures suam cantionibus recipiant jucunditatem. -
Similiter cum astrologis et musicis 36 est disputatio
communis de sympathia stellarum et symphoniarum in
quadratis et trigonis, diatessaron et diapente 37 : cum
geometris de visu, qui Grace o iog appellatur;
ceterisque omnibus doctrinis multæ res vel omnes communes -
sunt duntaxat ad disputandum. Operum vero
ingressus, qui manu ac tractationibus ad elegantiam perducuntur, -
ipsorum sunt, qui proprie una arte ad faciendum -
sunt instituti. Ergo satis abunde videtur fecisse, qui
ex singulis doctrinis partes et rationes earum mediocriter
habet notas eas qua necessariae sunt ad architecturam
uti si quid de his rebus et artibus judicare et probare
opus fuerit, ne deficiatur.
Quibus vero natura tantum tribuit solertiae, acuminis, -
memoriae, ut possint geometriam, astrologiam, musicen, -
ceterasque disciplinas penitus habere notas, praetereunt -
officia architectorum, et efficiuntur mathematici.
Itaque faciliter contra eas disciplinas disputare possunt,