VITRUVIUS. LIB. I.
34
rerum naturae noverit. Item qui Ctesibi aut Archimedis
libros et ceterorum, qui ejusdem generis praecepta conscripserunt, -
leget, cum iis sentire non poterit, nisi his
rebus a philosophis fuerit institutus.
Musicen autem sciat oportet, uti canonicam rationem -
20 et mathematicam notam habeat; præeterea balistarum, -
catapultarum, scorpionum temperaturas possit
recte facere. In capitulis enim dextra ac sinistra sunt
foramina hemitoniorum , per quae tenduntur ergatis?
aut suculis 23 et vectibus e nervo torti funes, qui non
praecluduntur nec praeligantur, nisi sonitus ad artificis
aures certos et æquales fecerint. Brachia enim, quae in
eas tensiones includuntur, quum extenduntur, aequaliter
et pariter utraque plagam emittere debent. Quod si
non homotona fuerint, impedient directam telorum
missionem.
Item in theatris vasa ærea, quae Graci vocant -
24, in cellis sub gradibus collocantur, et mathematica -
ratione sonituum discrimina ad symphonias musicas
sive concentus componuntur, divisa circinatione in diatessaron -
et diapente et diapason, uti vox scenici sonitus
conveniens in dispositionibus, tactu quum offenderit,
aucta cum incremento, clarior et suavior ad spectatorum -
perveniat aures. Hydraulicas quoque machinas 23 et
cetera, quae sunt similia his organis, sine musicis rationibus -
efficere nemo poterit.
Disciplinam vero medicinae novisse oportet, propter
inclinationes coeli, quae Graeci a dicunt 26, et aeres