Full text: Tome premier (1)

VITRUVIUS. LIB. IV. 
374 
intercolumnia 19°, pteromatos spatio sublati efficiunt am¬ 
plum laxamentum cellae: reliqua autem proportionibus 
et symmetriis iisdem conservantes aliud genus figurae no¬ 
minisque videntur pseudoperipterum procreavisse. Hæec 
autem genera propter usum sacrificiorum convertuntur. 
Non enim omnibus diis iisdem rationibus æedes sunt fa 
ciendæe; quod alius alios, varietate sacrorum, religio¬ 
num habet effectus. 
Omnes ædium sacrarum ratiocinationes, uti mihi tra¬ 
ditæ sunt, exposui, ordinesque et symmetrias earum 
partitionibus distinxi; et quarum dispares sunt figurae, 
et quibus discriminibus inter se sunt disparatæe, quoad 
potui significare scriptis, exposui. Nunc de aris deorum 
immortalium, uti aptam constitutionem habeant ad sa¬ 
crificiorum rationem, dicam. 
IX. De aris deorum ordinandis. 
Aræ 191 spectent ad orientem, et semper inferiores 
sint collocatæ quam simulacra, quæ fuerint in æde; 
uti suspicientes divinitatem qui supplicant et sacri¬ 
ficant disparibus altitudinibus ad sui cujusque dei de¬ 
corem 192 componantur. Altitudines autem earum sie 
sunt explicandæ, uti Jovi omnibusque cœlestibus quam 
excelsissimæ constituantur; Vestæ, Terræ Marique '93 
humiles collocentur : ita idoneae his institutioni¬ 
bus explicabuntur in mediis aedibus ararum deforma¬ 
tiones. 
Explicatis ædium sacrarum compositionibus in hoc 
libro, in sequenti de communium operum reddemus 
distributionibus explicationes.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer