372
VITRUVIUS. LIB. IV.
ries collocetur cum recessu ejus a stylobata circa partem
latitudinis quintam 180; medioque valvarum locus ad aditus
relinquatur 181 : eaque cella tantam habeat diametron
præter parietes et circuitionem, quantam altitudinem
columna supra stylobatam 182. Columnae circum cellam 183
lisdem proportionibus symmetriisque disponantur.
Tecti ratio ita habeatur, uti quanta diametros 184 totius -
operis erit futura, dimidia altitudo fiat tholi praeter
florem : flos autem tantam habeat magnitudinem 185
quantam habuerit in columnis capitulum, praeter pyramidem -
186. Reliqua uti supra scripta sunt ea, proportionibus -
atque symmetriis facienda videntur.
Item generibus aliis constituuntur ædes ex iisdem
symmetriis ordinatæ, et alio genere dispositiones habentes, -
uti et Castoris in circo Flaminio, et inter duos
lucos Vejovis 187, item Aricino nemori Dianae 188 columnis
adjectis dextra ac sinistra, ad humeros pronai. Hoc autem -
genere primo facta ædes, uti est Castoris in Circo
Athenis in arce, Minervæ, in Attica Sunii, Palladis.
Earum non alia sed eædem sunt proportiones : cellae
enim longitudines duplices sunt ad latitudines, uti reliqua -
exisona, quae solent esse in frontibus, ad latera sunt
translata.
Nonnulli etiam de Tuscanicis generibus 189 sumentes
columnarum dispositiones transferunt in Corinthiorum
et lonicorum operum ordinationes, et quibus in locis in
pronao procurrunt antae, in iisdem e regione cellae parietum -
columnas binas collocantes, efficiunt Tuscanicorum -
et Graecorum operum communem ratiocinationem.
Alii vero removentes parietes ædis, et applicantes ad