Volltext : Tome premier (1)

368
VITRUVIUS.  LIB.  IV.
VII.  De  ratione  Tuscanica.
Locus,  in  quo  aedis  constituetur,  quum  habuerit  in  longitudine -
  sex  partes  157,  una  dempta,  reliquum  quod  erit
latitudini  detur.  Longitudo  autem  dividatur  bipartito;  et
quae  pars  erit  interior,  cellarum  spatiis  designetur;  quae
erit  proxima  fronti,  columnarum  dispositioni  relinquatur.
Item  latitudo  dividatur  in  partes  decem  158  :  ex  his
terna  partes  dextra  ac  sinistra  cellis  minoribus,  sive  ibi
alæ  futuræ  sint,  dentur,  reliquæ  quatuor  mediæe  ædi
attribuantur.  Spatium  quod  erit  ante  cellas  in  pronao  159
ita  columnis  designetur,  ut  angulares  contra  antas,  parietum -
  extremorum  e  regione,  collocentur:  duae  mediae
e  régione  parietum,  qui  inter  antas  et  mediam  adem
fuerint,  ita  distribuantur,  ut  inter  antas  et  columnas
priores  per  medium,  iisdem  regionibus,  alterae  disponantur; -
  eæque  sint  ima  crassitudine  altitudinis  parte
septima  160;  altitudo  tertia  parte  latitudinis  templi  161;
summaque  columna  quarta  parte  crassitudinis  imae  contrahatur. -

Spirae  earum  162  altae  dimidia  parte  crassitudinis  fiant:
habeant  spirae  earum  plinthum  ad  circinum  altam  suae
crassitudinis  dimidia  parte;  torum  insuper  cum  apophygi -
  crassum  quantum  plinthus.  Capituli  altitudo  dimidia -
  crassitudinis;  abaci  latitudo,  quanta  ima  crassitudo -
  columnae;  capitulique  crassitudo  163  dividatur  in
partes  tres  :  e  quibus  una  plintho,  quae  est  in  abaco,
detur,  altera  echino,  tertia  hypotrachelio  cum  apophygi -
  164.
Supra  columnas  trabes  compactiles  165  imponantur,
uti  sint  altitudinis  modulis  iis,  qui  a  magnitudine  operis
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer