366
VITRUVIUS. LIB. IV.
quam superiora. Fores ita compingantur, uti scapi cardinales -
sint 142 ex latitudine luminis totius duodecima
parte 143 ; inter duos scapos tympana ex duodecim partibus. -
habeant ternas partes 144.
Impagibus distributiones 145 ita fient, uti, divisis altitudmibus -
in partes quinque, duae superiori, tres inferiori -
designentur 146 ; super medium medii impages collocentur -
147; ex reliquis alii in summo, alii in imo compingantur; -
latitudo impagis fiat tympani tertia parte 148
cymatium tertia parte impagis 149. Scaporum latitudines
impagis dimidia parte; item replum de impage dimidia
et sexta parte 150. Scapi qui sunt ante secundum pagmentum -
31 dimidium impagis constituantur. Sin autem valvata -
erunt 152, altitudines ita manebunt, in latitudinem
adjiciatur amplius foris latitudo; si quadriforis futura
est, altitudo adjiciatur.
Atticurges autem iisdem rationibus perficiuntur, quibus -
Dorica; præterea corsæ sub cymatiis in antepagmentis -
circumdantur 153, quæ ita distribui debent, uti antepagmenta -
præter cymatium ex partibus septem habeant
duas partes 154, ipsæque fores non fiunt cerostrotæ 155
neque bifores, sed valvatæ, et aperturas habent in
exteriores partes 156.
Quas rationes aedium sacrarum in formationibus oporteat -
fieri Doricis, lonicis, Corinthiisque operibus quoad
potui attingere, veluti legitimis moribus exposui; nunc
de Tuscanicis dispositionibus quemadmodum institui
oporteat dicam.