Volltext : Tome premier (1)

364
VITRUVIUS.  LIB.  IV.
suæ  crassitudinis  quarta  decima  parte.  Crassitudo  supercilii -
  25  quanta  antepagmentorum  in  summa  parte  erit
crassitudo.  Cymatium  faciendum  est  antepagmenti  parte
sexta  126  ;  projectura  autem  quanta  est  ejus  crassitudo.
Sculpendum  est  cymatium  Lesbium  127  cum  astragalo  128:
supra  cymatium,  quod  erit  in  supercilio,  collocandum
est  hyperthyrum  129  crassitudine  supercilii,  et  in  eo  scalpendum -
  est  cymatium  Doricum,  astragalum  Lesbium  130
Summa  scalptura  131  corona  plana  cum  cymatio  132;  projectura -
  autem  ejus  133  erit  quanta  altitudo  supercilii,  quod
supra  antepagmenta  imponitur.  Dextra  ac  sinistra  projecturæ -
  sic  sunt  faciendæe,  uti  crepidines  excurrant,  et
in  ungue  ipso  cymatio  conjungantur  134.
Sin  autem  lonico  genere  futuræ  erunt,  lumen  altum
ad  eumdem  modum,  quemadmodum  in  Doricis  135,  fieri
videtur  :  latitudo  constituatur,  ut  altitudo  dividatur
in  partes  duas  et  dimidiam,  ejusque  partis  unius  ima  luminis -
  fiat  latitudo  136;  contracturæ  ita  ut  in  Doricis.
Crassitudo  antepagmentorum  altitudine  luminis  in  fronte
quarta  decima  parte;  cymatium  hujus  crassitudinis  sexta;
reliqua  pars  præeter  cymatium  dividatur  in  partes  duodecim; -
  harum  trium  prima  corsa  fiat  cum  astragalo  137
secunda  quatuor,  tertia  quinque;  eæque  corsae  cum  astragalis -
  circumcurrant.
Hyperthyra  autem  ad  eumdem  modum  componantur,
quemadmodum  in  Doricis.  Ancones  sive  prothyrides  vocentur -
  138,  exsculptæ  dextra  ac  sinistra  prapendeant  ad
imi  supercilii  libramentum,  præeter  folium  39.  Eae  habeant -
  in  fronte  crassitudinem  ex  antépagmenti  tribus
partibus  duarum  4°,  in  imo  quarta  parte  gracilibrem  141
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer