Full text : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  IV.
358
romatos  et  pronai  spatium  1°2;  item  intercolumnia  tria,
quæ  erunt  inter  antas  et  columnas,  pluteis  marmoreis
sive  ex  intestino  opere  factis,  intercludantur  ita,  uti
fores  habeant,  per  quas  itinera  pronao  fiant.
Item  si  major  erit  latitudo,  quam  pedes  quadraginta  ros
columnae  contra  regiones  columnarum,  quae  inter  antas
sunt,  introrsus  collocentur,  et  eae  altitudinem  habeant
æque  quam  quæ  sunt  in  fronte  1°4  ;  crassitudines  auten
earum  extenuentur  his  rationibus,  uti  si  octava  parte
erunt,  quæ  sunt  in  fronte,  hæe  fiant  decem  partes  1o5
sin  autem  nona  aut  decima,  pro  rata  parte  fiant.  In  concluso -
  enim  aere  si  quae  extenuatæe  erunt,  non  discernentur -
  :  sin  autem  videbuntur  graciliores,  cum  exterioribus -
  fuerint  striæe  viginti  aut  quatuor  et  viginti,  in  his
faciendæ  erunt  octo  et  viginti  aut  duae  et  triginta.  Ita
quod  detrahitur  de  corpore  scapi,  striarum  numero  ad
jecto  adaugebitur  ratione  quo  minus  videbitur,  et  ita
exaequabitur  dispari  ratione  columnarum  crassitudo.
Hoc  autem  efficit  ea  ratio,  quod  oculus  plura  et  crebriora -
  signa  tangendo,  majore  visus  circuitione  per
vagatur  1°6.  Namque  si  duæ  columnæ  æque  crassae  lineis
circummetientur,  e  quibus  una  sit  non  striata  et  altera
striata,  et  circa  strigium  cava  et  angulos  striarum  linea
corpora  tangat,  tametsi  columnae  æque  crassæ  fuerint,
lineæ  qua  circumdatæe  erunt,  non  erunt  æquales;  quod
striarum  et  strigium  circuitus  majorem  efficiet  lineae  longitudinem. -
  Sin  autem  hoc  ita  videbitur,  non  est  alienum
in  angustis  locis  et  in  concluso  spatio  graciliores  columna¬
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer