Volltext : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  IV.
356
metopas  viarum  directiones,  et  guttarum  distributiones,
et  reliqua  quoque,  quemadmodum  dictum  est  in  diastylis.
Columnas  autem  striari95  viginti  striis  oportet;  quae
si  planæ  erunt,  angulos  habeant  viginti  designatos  :
sin  autem  excavabuntur,  sic  est  forma  facienda,  ita  uti
quam  magnum  est  intervallum  striae,  tam  magnis  stria
turae  paribus  lateribus  quadratum  describatur;  in  medio
autem  quadrato  circini  centrum  collocetur,  et  agatur
linea  rotundationis,  qua  quadrationis  angulos  tangat;
et  quantum  erit  curvaturae  inter  rotundationem  et  qua
dratam  descriptionem,  tantum  ad  formam  excaventur.
Ita  Dorica  columna  sui  generis  striaturae  habebit  perfec
tionem.
De  adjectione  ejus,  quæe  media  adaugetur,  uti  in  tertio -
  volumine  de  Ionicis  est  perscripta,  ita  et  in  his
transferatur.
Quoniam  exterior  species  symmetriarum,  et  Corinthiorum, -
  et  Doricorum,  et  lonicorum  est  perscripta,
necesse  est  etiam  interiores  cellarum  pronaique  distributiones -
  explicare.
IV.  De  interiore  cellarum  et  pronai  distributione.
Distribuitur  autem  longitudo  ædis9é,  uti  latitudo  sit
longitudinis  dimidiae  partis  97,  ipsaque  cella  parte  quarta
longior  sit,  quam  est  latitudo,  cum  pariete  9s,  qui  paries -
  valvarum  habuerit  collocationem  :  reliquae  tres  partes -
  pronai  ad  antas  parietum  procurrant99,  quae  anta
columnarum  crassitudinem  habere  debent  100.  Et  si  ades
erit  latitudine  major  quam  pedes  viginti,  duae  columnae
inter  duas  antas  interponanturtot,  qua  disjungant  pté
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer