Full text: Tome premier (1)

VITRUVIUS. LIB. IV. 
354 
cum cymatis corona crassa ex dimidia moduli 88. Divi¬ 
dendae autem sunt in corona ima ad perpendiculum tri¬ 
glyphorum et ad medias metopas &sm6 viarum directiones, et 
guttarum distributiones ita uti guttae sex in longitudi¬ 
nem, tres in latitudinem pateant 87; reliqua spatia, quod 
latiores sunt metopae quam triglyphi, pura relinquantur, 
aut fulmina scalpantur 88; ad ipsumque mentum coronae 
incidatur linea, qua scotia dicitur89. Reliqua omnia, 
tympana, sima9o, coronae, quemadmodum supra scriptum 
est in lonicis ita perficiantur. 
Haec ratio in operibus diastylis erit constituta9?. Si vero 
pycnostylon et monotriglyphon 92 opus erit faciendum, 
frons ædis, si tetrastylos erit, dividatur in partes duas 
et viginti; si hexastylos erit, dividatur in partes 
duas et triginta 93 ; ex his pars una erit modulus, ad 
quem, uti supra scriptum est, opera dividantur. Ita 
supra singula epistylia 94 et metopa dua et triglyphi sin- 
guli erunt collocandi; in angularibus non amplius quàm 
quantum est spatium hemitriglyphi, accedet id in me¬ 
diano contra fastigium trium triglyphorum, et quatuor 
metoparum spatium, ut latius medium intercolumnium 
accedentibus ad ædem habeat laxamentum, et adversus 
simulacra deorum aspectus dignitatem. 
Insuper triglyphorum capitula corona est collocanda 
habens, uti supra scriptum est, cymatium Doricum in 
imo, alterum in summo; item cum cymatiis corona 
crassa ex dimidia moduli. Dividendæe autem sunt in co¬ 
rona ima ad perpendiculum triglyphorum, et ad medias
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer