Volltext : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  IV.
352
nia  contra  triglyphos  alta  cum  regula  parte  sexta  moduli -
  præpendeat  :  item  epistylii  latitudo  ima  respondeat
hypotrachelio  summae  columnae.  Supra  epistylium  collocandi -
  sunt  triglyphi  cum  suis  metopis  alti  unius  et  dimidiati -
  moduli,  lati  in  fronte  unius  moduli,  ita  divisi
ut  in  angularibus  columnis  et  in  mediis  contra  tetrantes
medios  sint  collocati,  et  intercolumniis  reliquis  bini,  in
mediis  pronao  et  postico  terni.  Ita  relaxatis  mediis  intervallis, -
  sine  impeditionibus  aditus  accedentibus  erit  ad
deorum  simulacra.
Triglyphorum  latitudo  dividatur  in  partes  sex,  ex
quibus  quinque  partes  in  medio  77,  duae  dimidiae  dextra
ac  sinistra  designentur  :  regula  una  in  medio  deformetur
femur,  quod  Grace  uo  dicitur  78;  secundum  eam  canaliculi -
  ad  normae  cacumen  imprimantur.  Ex  ordine  eorum
dextra  ac  sinistra  altera  femora  constituantur,  in  extremis -
  partibus  semicanaliculi  intervertantur.  Triglyphis
ita  collocatis,  metopa,  qua  sunt  inter  triglyphos,  aeque
altæ  sint  quam  longa  ;  item  in  extremis  angulis  semimetopia -
  sint  ?%,  suppressa  dimidia  moduli  latitudine.  Ita  enim
erit,  ut  omnia  vitia  et  metoparum,  et  intercolumniorum
et  lacunariorum,  quod  æquales  divisiones  factæe  erunt,
emendentur.
Triglyphi  capitula8o  sexta  parte  moduli  81  sunt  facienda -
  :  supra  triglyphorum  capitula  corona  est  collocanda -
  in  projectura  dimidia  et  sexta  parte82  habens  cymatium -
  Doricum  in  imo  83,  alterum  in  summo  84  ;  item
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer