VITRUVIUS. LIB. IV.
348
possunt prominere, sed ad stillicidia proclinati collocantur. -
Ita quod non potest in veritate fieri 56, id non
putaverunt in imaginibus factum posse certam rationem -
habere.
Omnia enim certa proprietate et a veris natura deductis -
moribus traduxerunt in operum perfectiones, et
ea probaverunt, quorum explicationes in disputationibus -
rationem possunt habere veritatis. Itaque ex eis originibus -
symmetrias et proportiones uniuscujusque ge
neris constitutas reliquerunt : quorum ingressus persequutus -
de lonicis et Corinthiis institutionibus 57 supra
dixi; nunc vero Doricam rationem summamque ejus
speciem breviter exponam.
III. De ratione Dorica.
Nonnulli antiqui architecti negaverunt Dorico genere
ædes sacras oportere fieri, quod mendosæ et disconvenientes -
in his symmetria conficiebantur : itaque negavit -
Tarchesius 58, item Pytheus 59, non minus Hermogenes. -
Nain is, quum paratam habuisset marmoris copiam
in Doricæ ædis perfectionem, commutavit et ex eadem
copia eam lonicam Libero Patri fecit6° ; sed tamen
non quod invenusta est species, aut genus, aut formae
dignitas, sed quod impedita est distributio 61 et incommoda -
in opere triglyphorum, et lacunariorum distributione -
Nainque necesse est triglyphos constitui contra medios -
tetrantes 63 columnarum, metopasque, qua inter
triglyphos fient, aque longas esse quam latas; contraque -
in angulares columnas triglyphi in extremis partibus