Full text : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  IV.
346
collocantur.  Ergo  et  triglyphorum  et  mutulorum  in  Doricis -
  operibus  ratio  ex  ea  imitatione  inventa  est.
Non  enim,  quemadmodum  nonnulli  errantes  dixerunt
fenestrarum  imagines  esse  triglyphos  5°,  ita  potest  esse:
quod  in  angulis  contraque  tetrantes  columnarum  ?1  triglyphi -
  constituuntur;  quibus  in  locis  omnino  non  patitur -
  res  fenestras  fieri.  Dissolvuntur  enim  angulorum  in
ædificiis  juncturæ  52,  si  in  his  fuerint  fenestrarum  lumina -
  relicta;  etiamque  ubi  nunc  triglyphi  constituuntur, -
  si  ibi  luminum  spatia  fuisse  judicabuntur,  iisdem
rationibus  denticuli  in  lonicis  fenestrarum  occupavisse
loca  videbuntur.  Utraque  enim,  et  inter  denticulos  et
inter  triglyphos,  qua  sunt  intervalla  metopa  nominantur -
  :  oxâg  enim  Græci  tignorum  cubilia  et  asserum  appellant, -
  uti  nostri  ea  cava  columbaria  :  ita  quod  inter
duas  opas  est  intertignium,  id  metopa  est  apud  eos
nominatum.
Ita  uti  ante  in  Doricis  53  triglyphorum  et  mutulorum
est  inventa  ratio,  item  in  lonicis  denticulorum  constitutio -
  propriam  in  operibus  habet  rationem;  et  quemadmodum -
  mutuli  cantheriorum  projecturae  férunt  imaginem, -
  sic  in  lonicis  denticuli  ex  projecturis  asserum
habent  imitationem.  Itaque  in  Græcis  operibus  nemo
sub  mutulo  denticulos  constituit  °4  :  non  enim  possunt
subtus  cantherios  asseres  esse.  Quod  ergo  supra  cantherios -
  et  templa  in  veritate  debet  esse  collocatum,  id  in
imaginibus  si  infra  constitutum  fuerit,  mendosam  habebit -
  operis  rationem.  Etiamque  antiqui  non  probaverunt -
  neque  instituerunt  in  fastigiis  mutulos  aut  denticulos -
  fieri  55,  sed  puras  coronas  ;  ideo  quod  nec  cantherii
nec  asseres  contra  fastigiorum  frontes  distribuuntur,  nec
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer