VITRUVIUS. LIB. IV.
338
nem et firmitatem et venustatem in æedificis præstare
cœpit.
Item postea Dianæe constituere aedem, quærentes novi
generis speciem, isdem vestigis ad muliebrem transtulerunt -
gracilitatem, et fecerunt primum columnae crassitudinem -
altitudinis octava parte, ut haberet speciem
excelsiorem. Basi spiram supposuerunt pro calceo, capitulo -
volutas, uti capillamento concrispatos cincinnos
præpendentes dextra ac sinistra, collocaverunt, et cy
matiis et encarpis 17 pro crinibus dispositis frontes ornaverunt, -
truncoque toto strias t8, uti stolarum rugas,
matronali more demiserunt. Ita, duobus discriminibus
columnarum inventionem, unam virili sine ornatu nudam -
specie, alteram muliebri subtilitate et ornatu symmetriaque -
sunt mutuati.
Posteri vero elegantia subtilitateque judiciorum progressi -
et gracilioribus modulis delectati, septem crassitudinis -
diametros in altitudinem columnae Doricae 19, lonicæ -
novem 2o constituerunt. Id autem genus, quod
Iones fecerunt primo, Ionicum est nominatum. Tertium
vero, quod Corinthium dicitur, virginalis habet gracilitatis -
imitationem, quod virgines propter aetatis teneritatem -
gracilioribus membris figuratae, effectus recipiunt
in ornatu venustiores.
Ejus autem capituli prima inventio sic memoratur
esse facta. Virgo civis Corinthia, jam matura nuptiis,
implicita morbo decessit; post sepulturain ejus, quibus
ea viva poculis delectabatur 21, nutrix collecta et composita -
in calatho pertulit ad monumentumaa, et in