VITRUVIUS. LIB. I.
30
quo facilius exemplaribus pictis quam velit operis speciem -
deformare valeat. Geometria autem plura praesidia
præstat architectura : et primum euthygrammi et circini
tradit usum, è quo maxime facilius aedificiorum in areis expediuntur -
descriptiones, normarumque et librationum et
linearum directiones. Item per opticen in aedificiis ab certis
regionibus cœeli lumina recte ducuntur. Per arithmeticen
vero sumptus ædificiorum consummantur, mensurarum
rationes explicantur, difficilesque symmetriarum quaestiones -
geometricis rationibus et methodis inveniuntur.
Historias autem plures novisse oportet, quod multa
ornamenta sæpe in operibus architecti designant, de
quibus argumentis rationem, cur fecerint, quaerentibus
reddere debent. Quemadmodum si quis statuas marmoreas -
muliebres stolatas 15, quæ caryatides 1e dicuntur, -
pro columnis in opere statuerit, et insuper mutulos -
et coronas collocaverit, percontantibus ita reddet
rationem. Carya civitas 7 Peloponnensis cum Persis
hostibus contra Græciam consensit : postea Græci per
victoriam gloriose bello liberati, communi consilio
Caryatibus bellum indixerunt. Itaque oppido capto,
viris interfectis, civitate deleta, matronas eorum in
servitutem abduxerunt; nec sunt passi stolas neque
ornatus matronales deponere, ûti non uno triumpho
ducerentur, sed æterno servitutis exemplo, gravi contumelia -
pressæ, pœenas pendere viderentur pro civitate.
Ideo qui tunc architecti fuerunt, aedificiis publicis
designaverunt earum imagines oneri ferendo collocatas, -
ut etiam posteris nota pœna peccati Caryatium
memoriæ traderetur.