VITRUVIUS. LIB. IV.
331
. De tribus generibus columnarum earumque inventione et de capituli
Corinthii symmetria.
Columnæ Corinthiæe 2 præter capitula omnes symmetrias -
habent uti lonicæ, sed capitulorum altitudines efficiunt -
eas pro rata excelsiores et graciliores : quod lonici
capituli altitudo tertia pars est crassitudinis columnarum -
3, Corinthii tota crassitudo scapi 4. Igitur quod duæe
partes e crassitudine Corinthiarum adjiciuntur 3, efficiunt
excelsitate speciem earum graciliorem.
Cetera membrae qua supra columnas imponuntur
aut e Doricis symmetriis aut lonicis moribus in Corinthiis -
columnis collocantur: quod ipsum Corinthium genus
propriam coronarum reliquorumque ornamentorum non
habuerat institutionem, sed aut e triglyphorum rationibus -
mutuli in coronis, et in epistyliis guttae Dorico more
disponuntur?, aut ex lonicis institutis zophori scalpturis
ornati cum denticulis 8 et coronis distribuuntur.
Ita e generibus duobus, capitulo interposito, tertium
genus in operibus est procreatum. E columnarum enim
formationibus trium generum factæe sunt nominationes,
Dorica, lonica, Corinthia : e quibus prima et antiquitus
Dorica est nata. Namque Achaia Peloponnesoque tota
Dorus 9 Hellenis et Orseidos nymphæ filius regnavit, isque -
Argis 1°, vetusta civitate, Junonis templo ædificavit
ejus generis fortuito formæ fanum ; deinde iisdem
generibus in ceteris Achaiae civitatibus, quum etiamnum
non esset symmetriarum ratio nota.
Postea autem quam Athenienses ex responsis Apollinis -
Delphici communi consilio totius Hellados tredecim