VITRUVIUS. LIB. III.
274
partem habeat, in fronte, cavus autem intersectionis hujus -
frontis e tribus duas partes : hujus cymatium 137 altitudinis -
ejus sextam partem. Corona 138 cum suo cymatio -
præter simam 39 quantum media fascia epistyli.
Projectura coronae cum denticulo facienda est, quantum
erit altitudo a zophoro ad summum coronae cymatium;
et omnino omnes ecphoræe 140 venustiorem habent speciem, -
quae quantum altitudinis, tantumdem habeant projecturæe. -
Tympani autem141, quod est in fastigio, altitudo sic
est facienda, uti frons coronae ab extremis cymatiis 442 tota
dimetiatur in partes novem, et ex eis una pars in medio
cacumine tympani constituatur, dum contra epistylia
columnarumque hypotrachelia ad perpendiculum re
spondeat. Coronae quae supra tympanum fiunt 143, aequaliter -
imis præter simas sunt collocandae; insuper coronas
simæ, quas Græci érorièas dicunt 144, facienda sunt
altiores octava parte 145 coronarum altitudinis. Acroteria -
146 angularia tam alta, quantum est tympanum
medium 147; mediana altiora octava parte, quam angu
laria.
Membra omnia, quae supra capitula 148 columnarum
sunt futura, id est epistylia, zophori, coronae, tympana, -
fastigia, acroteria, inclinanda sunt in frontis sue
cujusque altitudinis parte duodecima, ideo quod quum
steterimus contra frontes, ab oculo lineae duae si extensa
fuerint, et una tetigerit imam operis partem, altela
summam, quæ summam tetigerit longior fiet. Ita que
ongior visus lineae in superiorem partem procedit, ie
supinatam facit ejus speciem. Quum autem, uti supra