VITRUVIUS. LIB. III.
264
cationes fecerunt, erravisse videntur, quod unum intercolumnium -
in longitudine plus quam oporteat procurrere
videtur.
Gradus in fronte82 ita constituendi sunt, uti sint semper -
impares : namque cum dextro pede primus gradus
ascendatur, item in summo primus erit ponendus. Crassitudines -
autem eorum graduum 83 ita finiendas censeo.
ut neque crassiores dextante neque tenuiores dodrante 84
sint collocatæ : sic enim durus non erit ascensus. Retractiones -
autem graduum nec minus quam sesquipedales
nec plus quam bipedales faciendæe videntur. Item si circa
adem gradus futuri sunt, ad eumdem modum fieri debent.
Sin autem circa æedem ex tribus lateribus podium faciendum -
erit 85, ad id constituatur, uti quadræ, spirae,
trunci, coronae, lysis 86 ad ipsum stylobatam, qui erit
sub columnarum spiris, conveniant. Stylobatam ita oportet -
exæquari, uti habeat per medium adjectionem per
scamillos impares 87. Si enim ad libellam dirigetur, alveolatus -
oculo videbitur. Hoc autem uti scamilli ad id
convenientes fiant, item in extremo libro forma et demonstratio -
erit descripta.
V. De columnis lonicis atque earum ornatu.
His perfectis in suis locis spirae collocentur, eaeque ad
symmetriam sic perficiantur, uti crassitudo cum plintho
sit columnæ ex dimidia crassitudine, projecturamque,
quam Graci éà vocitant, habeant quadrantem °°.