Full text: Tome premier (1)

VITRUVIUS. LIB. III. 
260 
Contracturæ autem in summis columnarum hypotra¬ 
cheliis 69 ita faciendæ videntur, uti si columna sit ab mi¬ 
nimo ad pedes quindenos, ima crassitudo dividatur in 
partes sex, et earum partium quinque sumina constitua¬ 
tur; item quae erit ab quindecim pedibus ad pedes viginti, 
scapus imus in partes sex et semissem dividatur, ex ea¬ 
rumque partium quinque et semisse superior crassitudo 
columnae fiat; item quae erit a pedibus viginti ad pedes 
triginta, scapus imus dividatur in partes septem, earum¬ 
que sex summa contractura perficiatur; quae autem ab 
triginta pedibus ad quadraginta alta erit, ima crassitudo 
dividatur in partes septem et dimidiam, ex his sex et dimi¬ 
diam in summo habeat contracturæe ratione. Quæe erunt 
a quadraginta pedibus ad quinquaginta, item dividende 
suut in octo partes, et earum septem in summo scapo 
sub capitulo contrahantur ; item si quæe altiores erunt ? 
eadem ratione pro rata constituantur contracturae. 
Hæ autem, propter altitudinis intervallum scandentis 
oculi speciem, adjiciuntur crassitudinibus temperature: 
venustatem enim persequitur visus; cujus si non bland¬ 
mur voluptati proportione et modulorum adjectionibus, 
uti, quo fallitur, temperatione id augeatur, vascus et 
invenustus conspicientibus remittetur aspectus. De adjec¬ 
tione, quae adjicitur in mediis columnis?, quae apud 
Græcos vragis appellatur, in extremo libro erit forma 
et ratio ejus, quemadmodum mollis et conveniens en¬ 
ciatur, subscripta. 
IV. De fundationibus tam in locis solidis quam in congestitiis. 
Fundationes eorum operum fodiantur, si queat inve¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer