Full text : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  III.
248
nomen  retinet;  etiamque  quartam  ejus  partem,  quod
efficiebatur  ex  duobus  assibus  et  tertio  semisse,  sestertium -
  vocitaverunt.  Postea,  quoniam  animadverterunt
utrosque  numeros  esse  perfectos,  et  sex  et  decem,  utrosque -
  in  unum  conjecerunt,  et  fecerunt  perfectissimum
decussissexis,  Hujus  autem  rei  auctorem  invenerunt  pedem -
  :  e  cubito  enim  quum  dempti  sunt  palmi  duo16
relinquitur  pes  quatuor  palmorum;  palmus  autem  habet -
  quatuor  digitos'7  :  ita  efficitur  uti  habeat  pes  sexdecim -
  digitos,  et  totidem  asses  areos  denarius  18.
Ergo  si  convenit,  ex  articulis  hominis  numerum  inventum -
  esse,  et  ex  membris  separatis  ad  universam  corporis -
  speciem  ratæe  partis  commensus  fieri  responsum,
relinquitur  ut  suspiciamus  eos,  qui  etiam  ædes  deorum
immortalium  constituentes,  ita  membra  operum  ordinaverunt, -
  ut  proportionibus  et  symmetriis  separatæe  atque -
  universa  convenientes  efficerentur  eorum  distributiones. -

II.  De  sacrarum  ædium  compositione  et  symmetriis.
Adium  autem  principia  sunt  9,  e  quibus  constat
figurarum  aspectus  :  primum  in  antis  2°,  quod  Graece
vaos  ev  rapagragi  dicitur  ;  deinde  prostylos,  amphiprostylos, -
  peripteros,  pseudodipteros,  dipteros,  hypaethros. -
  Horum  exprimuntur  formationes  his  rationibus.
In  antis  erit  ædes,  quum  habebit  in  fronte  antas?
parietum,  qui  cellam  circumcludunt,  et  inter  antas  in
medio  columnas  duas,  supraque  fastigium  symmetria
ea  collocatum,  quae  in  hoc  libro  fuerit  perscripta.  Hu¬
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer