VITRUVIUS. LIB. III.
246
Mathematici vero contra disputantes, ea re perfectum
esse dixerunt numerum qui sex dicitur*2, quod is numerus -
habet partitiones eorum rationibus sex numero
convenientes, sic sextantem unum 3, trientem duo,
semissem tria, bessem (quem ooo dicunt) quatuor,
quintarium (quem dicunt) quinque, perfectum -
sex. Quum ad supputationem crescat, supra sex
adjecto sextante, soroy 14 ; quum facta sunt octo (quod
est tertia adjecta) tertiarium, qui spiog dicitur; dimidia -
adjecta quum facta sunt novem, sesquialterum,
qui o appellatur; duabus partibus additis et decussi -
facto, bes alterum, quem oipov vocitant; in
undecim numero quod adjecti sunt quinque, quintarium -
alterum, quem so dicunt: duodecim autem,
quod ex duobus simplicibus numeris est effectus, a¬Gia. -
Non minus etiam quod pes hominis altitudinis sextam
habet partem 5, ita etiam ex eo quo perficitur pedum
sex numero corporis altitudinis terminatio, eum perfectum -
constituerunt; cubitumque animadverterunt ex
sex palmis constare, digitisque viginti quatuor. Ex eo
etiam videntur civitates Græcorum fecisse uti, quemadmodum -
cubitus est sex palmorum, ita in drachma
quoque eo numero uterentur. Illæ enim æreos signatos,
uti asses, ex aquo sex, quos obolos appellant, quadrantesque -
obolorum, qua alii dichalca, nonnulli trichalca
dicunt, pro digitis viginti quatuor in drachma constituerunt. -
Nostri autem primo decem fecerunt antiquum nume
rum, et in denario denos æreos asses constituerunt, et
ea re compositio nummi ad hodiernum diem denarii